monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 8, 2
Ubi notandum quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit, sed, sicut Augustinus ait: 'Ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari, quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia, dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt.